Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

3i a) In perpetua, instituti divinitus Ministerii, successione. • , Ad praecipuos visibilis ecclesiae characteres pertinet, l) Continua, institui in principio visibilis ministerii, suc­cessio. — institutum divinitus esse, quia luce clarius do­cent Scripturae, facile consentitur; uti et in eo, varia ministerii hujus officia esse. (Rom. 12.'— i. Cor. 12- •— Eph. 4. etc.) •— Haberi igitur juxta assumpti principii vim, hoc ministerium Ecclesia Christi semper oportet; id quod etiam manifeste docetur in Scriptura; (Eph. 4. 11. seqq.') et recognita universim regula suadet, perpetuo cre­dendi omnia, quae occurrunt in principio, pertinentia ad gubernationem Ecclesiae, et religionis conservationem; quo quidem ministerii spectare institutum, manifestum, et suapte est, et haud gravate a protestantibus quoque a- gnoscitur: Reda gubernatio Ecclesiae, et salutis praestan­tia, ac securitas, •— suadet, ad ecclesiae administratio nem speciatim adhiberi homines, quibus cura religionis tuendae at­que promovendae tradatur; ita Doederlein, op, et 1. c. p. 719 §. 365. obs. 2.) •— Consona Testimonia Griesbachii, Zachariae, et aliorum excitabuntur postea. *— Quia atta­men ad instituti ministerii finem haud sufficit, aliquod semper haberi; videndum diligenter, quale nam illud, et quomodo fuerit comparatum in principio? tale enim, eo- que modo comparatum porro quoque esse ministerium debet, quod veram Christi demonstret ecclesiam. * .— Quale igitur fuit in principio? ordinata cohaerens missio­ne, *— Primus Pater coelestis misit tilium; hic Apostolos; isti alios etc. (Fragm. II. g. et 10.) jure mittendi, sem­per p cius missis, competente, missisque semper ad 'idem, quod a mittentibus docebatur, docendum obligatis, (ibid.) *— Ita igitur semper componi, ordinatumque esse, ma­nens in Ecclesia Christi ministerium, necesse est. — O- nginalis, manifesteque initio usitatus hic ministerii ordo, fundamentum inviolabile est successionis, quae salvo, prae­monstrato a Patre, et Filio, et Apostolis, ordine, salva- que gubernatione, et salute Ecclesiae, hocque ipso religio­nis etiam, violari haud potest; nec proinde, violato eo

Next

/
Thumbnails
Contents