Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

32 ordine, haberi. — Num uspiam, extra ecclesiam nostram, habeatur? decernant publicarum successionis tabularum pe­riti. ** * Ministerium, quod veram Christa ecclesiam demonstrat, originem et continuationem inde ab Jesu Christo, e\ Apostolis ha­bere, esseque instar continuae cujusdam, arcte cohaerentis, cate- nae debet; casu, in nullo posteriore coetu, occurrente; ubi, quemadmodum coetus ipse, ita erectum in eo ministerium, sem­per incipit ab homine, atque a praeexistente in Ecclesia ministe, rio, tam manifeste, quam coetus ille a praeexistente Ecclesia avellitur; quo fit, ut ad nil aliud valeat, quam ad demonstran­dum posteriorem, a vetere ecclesia avulsum, conditum ab ho- tnine, coetum, aut ad ij/ia/« rursus, si authoris sui jure uti velit, condendum, discerpendumque corpus Christi, quod indivisum, arcteque compactum esse debet. — Ad quid valeat? loquitur experientia hodie ! ** Probe notandum; duplicem in Pvegno Christi fixam east; successionem ; aliam Ecclesiae, aliam ministerii; utramque intimo invicem nexu cohaerentem. — (Quemadmodum vero ad hoc, ut aliquis verum ecclesiae membrum sit, seu , ut ad apostolicam Ecclesiae successionem pertineat, haud sufficit, ut baptizatus sit, verum necesse est, ut etiam (compotes rationis intellige) ea omnia, quae credita in principio sunt, fideliter credat; — ita, ut quis verum apostoliéi ministerii membrum sit, seu, ut ad apostolicam ministerii successionem spectet, satis nequaquam esse, ut ordinatus sit, sed requiri absolute, ut ea quoque omnia, quae in principio, atque inde non interrupte per ordinate mis­sos docebantur, fideliter doceat. — ISonnisi hoc modo religionis conservationi, per ministerii institutionem sine dubio intentae, efficaciter consuli, videt, quisquis aliquid videt. — Ilinc intelli- gitur, 1) posse aliquem ordinatum, etiam episcopum, esse, nec tamen, uti v. C. Nes tórium , ad successionem Apostolicam, di gnam unice consideratu, pertinere; — 2) ministeriis, evectis ab homine, destituto charactere episcopali, utrumque successionis re­quisitum deesse, hoeque ipso instituti cujusdam Immani, et phi­losophici habere formam, at ne umbram quidem ministerii Chri­stiani: nec apti proinde ad demonstrandam veram Ecclesiam Christi, b) In manente ejusdem Ministerii Auctoritate. Porro, visibilis Ecclesiae Character est, 2) singularis. finique japta, s. ministerii author Has. «— Conspicuam in principio sacri, ministerii auctoritatem fuisse, quis, etsi

Next

/
Thumbnails
Contents