Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

3o clesiae, commentum necessitatis fuisse, non fateantur tan­tum, verum data quoque opera demonstrent. * *— Accidit attamen probe, tamque tunc ad palliandam novitatem, quam hodie ad veritatem demonstrandam utiliter omnino, quod ita fictum sit; — quo enim insolentius est hoc fig­mentum , tanto manifestior in eo latet confessio, coetus, qui tunc surgebant, nullibi terrarum antea visos esse, •— nec hoc ipso ad eam referri ecclesiam posse, quam, sicuti in principio fuit, semper conspicuam, visibilemque esse oportet. •— Tametsi vero prope jam penitus desierit propugnandae visibilitatis, quippe a doctis protestantibus agnitae universim, necessitas, haud attamen inutilis, quin congrua fragmentorum meorum scopo, futura est com­pendiaria praecipuorum visibilitatis characterum comme­moratio, propterea, quod refricent evangeiicas veritates, novum visibilis ecclesiae portentum enecantes, ** — una* que veram demostrantes ecclesiam. * Ita, praeter alios, .Io. Christoph. Doederieinius, (Ttistit Theol- Christ, part, prior, apend. 1. p. 715. §. 3Ó3. obs. 4.) eam neces: sitatis inventionem refellit ex proposito ; quomodo autem ? audi. primum, inquit, res ipsa poslulat, ut cives Ecclesiae visibiles sint; verbi enim tractatio, confessio fde.i, et congregatio ad cultum divi­num , exerceri non possunt, quin sensibus deprehendantur. Deinde, perpetuus N. T. usus suadet, ut corporis Christiani membra exter­na fide discernamus, non interna, et vera, quae non potest ab homine cognosci. Luculentum est J. C. testimonium, ([Matth. 13.) in re- publica divina hominum bonorum plures malos permisceri. Neque Paulus dubitat, Ecclesiam Dei templum divinum laudare , Christia­nos e Corinthiis, non modo sanctos, et fideles, sed etiam ceteros, vi­tiis pollutos , et hypocritas. vid. etiam Grunerus, Theol. dogm. §. 301. et 307' alii. — Qui plura cupit, adeat Catholicos de hoc argumento tractatus, qui passim quaestionem exhauriunt, copi;* et robore argumentorum, ** Nihil aeque novae huic strui adversum est, atque Ministe­rii, instituti divinitus, successio et authoritas; — tum, universam, quae in principio praedicabatur, Christi doctrinam seu praedi­candi , seu confitendi, necessitas — Relinqui igitur haec peni­tus intacta haud possunt; —■ sique aliquid, catholico sensui con­sonum , ipsi illuminatiores protestanliurn magistri suggerant, id, velut vi extortum veritatis , vertendum in usum nostrum, pecu- Aiariterque aestimandum erit.

Next

/
Thumbnails
Contents