Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
19 secus enim angustum nimis, gravi in Deum injuria, fore Christi regnum, nec hoc ipso Catholicum, seu universale. Quasi vero, cum de hoc symbolorum articulo, ejusque sensu, quaestio est, id quaeratur, quo sensu Catholica credi ecclesia debeat? et non potius, quo id olim sensu creditum sit? — Cae- terűm adversus hoc novae Ecclesiae chaos, omnis fragmentorum meorum series directa est; nec proinde peculiaris hoc loco ex- pectetur refutatio ; — de illis vero regni Christi angustiis, quantum veri amico sufficit, dictum est in examine Schediasmatis de sola salvifica > ad arg, 5. pag. 71. seqq. S. 14. 8) Visibilem. Visibilem, civitati supra montem positae (Matth. 5, llj..) similem fuisse, fundatam a Christo Ecclesiam, nemo vocat in dubium. >— Semper igitur manere visibilem oportebat; cum esse semper debeat, qualis manifeste fuit in principio; nec, teste Dei verbo, (L. c.) civitas, supra montem posita, abscondi possit. *— Et quis dubitet, societatem hominum, dum existit, visibilem esse? •— Sed e- nim non dubitatum duntaxat, verum asseveranter adfir- rrvatum, defensumque a reformationis tutoribus fuit, per plurium saeculorum seriem, Ecclesiam, seu veram Christi societatem, latuisse, fuisse invisibilem, et absconditam.-— Extorsit hoc portentum tuendae reformationis necessitas; cum enim conditores novorum coetuum urgerentur quaestione : ubinam J. Christi ecclesia, quae semper esse debet , fuerit ante Luther um, Calvinum alios? perpetuam Ecclesiae exisfentiam negare haud ausi, fingere ridiculam rem , asserereque coacti sunt, per mille, et amplius annos , latuisse, fuisseque invisibilem; ■— fictione, sensui Lutheri ipsius, Melanchtonis, et Augustanae Confessionis CFragm. Isag. §. 14.) manifeste adversa; proinde ne ab iis quidem, qui finxerunt, credita. •— Oportere Christi ecclesiam semper conspicuam esse, et suapte, et adtesta- tione Scripturarum, tam luculentum est, ut nulla prote- stanticorum coetuum exstet confessio, quae id non adfir- mat clare; (v. Bossuét. Hist. doct. protest, tom. 2. L. 2.) jamque etiarp doqti quique protestantes , invisibilitatem ec-