Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
Catholicam; cum enim, quod recte unquam creditum est, semper recte credi, certum sit; sequitur, haud fore , ut unquam ecclesia J. Christi desinat Catholica esse. * —« Characteris hujus vis decretoriae, et veram Christi ecclesiam demonstrat; siquidem unica ex omnibus , palamque nota omnibus ecclesia sit, quam ortam ab Apostolis esse, continuarique adhuc magna in omnes partes diffusione, i- gnorari a nemine, communi praedito mente potest; >—• et caeteras omnes haud ambigue refellit; etsi lusas late; siquidem extensionem, quacunque patentem late, nauci esse constet, nisi inde ab Apostolis veniat, seu, Aposto- iica universalitati, universalis sit. (v. §. i. sub *) '*) Negotium authori reformationis, Luthero, hic articulus facessivit; coetus enim, quem condebat, nec tempore, quia tunc primum incipiebat, nec loco, ob nimis tenuia initia, seu dici, seu credi catholicus potuit; —■ retentus vero nostram manifeste ecclesiam demonstrabat; — quid ergo? — abolitus est ! miraculo tanto insolentiore, quod caeteroquin omnis ab oecumemcis symbolis discessio velut antichrists ana improbaretur. — Surroga- ium igitur in Catholicae vicem nomen Christianae; adhuc in omni bus symbolis, in ipso quoque majore illius Catechismo, occur rens, ut liquet ex Lutheran a collectione symbolorum, alibi (Fragi. Isag.) citata. — Verum enim vero, vetus Catholicae nomen re vehendum postliminio , posteri illius censent, veiut innoxium, uti putant, rebus novis, contendentes: Articulum: credo ecclesiam Catholicam, ad invisibilem ecclesiam pertinere. Ast eo perlinere, ne Lutherus quidem credidit ; nec enim, si Credidisset, aboliturus erat vocem, inventioni suae, ecclesiae ncrope invisibili, non tantum nihil officientem, sed, uti liquet, specietenus faventem omnino. —• Explorata nempe certis historiae tabulis veritas fuit, quam nullis obscurari fucis posse intellige- bat perlinere originali, el universali ecclesiastico usu eum articulum , ad discernendam visibilem Christi ecclesiam a quibusvis visibilibus spuriis; id quod periti quoque rerum protestarites hodie fatentur candide. — Usque adeo, visibilem illic designari Ecclesiam , hodie praesertim, protestantium theologi persuasi sunt, ut praesidium etiam in eo articulo novae suae molitioni quaerere soleant, contendentes: Articulum eundem intctligi de ecclesia visibili, dissentientes quosque Christianorum coetus complectente , oportere;