Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

oportere, invicte ea omnia, quae ecclesiae Christi evin­cunt perpetuitatem, demonstrant. — Semper alioquin ec­clesiam, aedificatam in principio, manere debere, tam lu­culente utriusque foederis scripturae perhibent, ut id sum­mo omnium protestantium consensu credatur. -— Lutheri et Melanchtonis sensum jam vidimus. (Fragm. Isag. g. 14.) — Huic consonat articulus septimus Confessionis Augu­stanae. •— Nec differt caeterorum, qui secuti sunt, sen­tentia, expressa a Gerardo (LL. Th. de Ecclesia.)— Re- centiorum sensus, ex Zachariae (op. et loc. cit.) elucet verbis: ininterruplam ducationem usque ad finem mundi Chri­stus ipse Religioni suae decrevit; sicut omnes assecura/iones, quod Ecclesia ejus, seu Regnum ejus, eousque durare de­beat, demonstrant Mat, i3, 40. -— 1Ő, 18. — 28, 20. •— 1. Cor. i5, 25. *— Ubi, uti liquet, pulchre non tantum perpetua Religionis, et Ecclesiae copulatur duratio, verum ex Ecclesiae jugi permansione rite etiam ad perpetuam arguitur Religionis durationem. * — Quodsj igitur Chri­sti ecclesiam , semper Apostolicarn, seu eandem successio­ne cum illa, quae aedificata est in principio esse, proin­de duratione, nunquam interrupta, inde ab Apostolis ve­nire oportet; num obscurum cuiquam esse potest, quae ex omnibus, quae extant hodie, ecclesia illa sit? ** •— Equidem qui ecclesiam nostram inde ab Apostolis venire, esseque origine Apostolicarn neget,' nullum novi prote- stantem peritum. ■— Author reformationis fatebatur iden­tidem, Ecclesiam Dei esse, quae regebatur a Papa; apo- stolicam igitur eo quoque tempore. •— Num, quemadmo­dum omnium praecedentium reformatorum ritu praetende­bat, in doctrinis corruptam? solo etiam Zachariae prote- stantis ratiocinio decerni affatim potest; si enim assecu- rahones perpetuae Ecclesiae durationis , securitatem quo­que perpetuae doctrinarum conservationis praestant , uti clare, ac rite eo in ratiocinio arguitur, quis intelligere do­ctrinarum possit corruptionem, Ecclesia per divinas asse- curationes manente? .— De intimo Religionis, et Eccle­siae nexu pro utriusque conservatione ex aequo spon­dente, pluribus postea.

Next

/
Thumbnails
Contents