Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

io3 tum? paucis videndum. — Arripitur avide, velut praesi­dium hujus principii, illud, quod refellimus, dissensionis principium, — contenditurque, computari inler necessa­rias salutis conditiones eas duntaSat doctrinas oportere, in quibus consentitur; — proinde Christianos omnes, re­tinentes doctrinarum, in quibus consentitur, referri ad Eccieuam Christi unice salvificam debere; — hinc, cum nulla e positivis J. Christi doctrinis, dempta fors exist entia Christi, sit, in qua consentiatur, sequitur, nullum e posi­tivis Christi doctrinis necessariam salutis conditionem esse ; darique hoc ipso salvificam Christi Ecclesiam, absque sal­vifica doctrina Christi; * •— num probe? — Accedit, fine quam plurimos salvandi, induci, velut data opera, super universas evangelii parte» eam caliginem, ut nihil ejus, quod scriptum est, videri amplius rite possit, aut per­obscure, docfrinaeque divinae, certa nuper adhuc cre­ditae fide, in opiniones vertantur, scholasticorum opinatio­nibus similes, ancipites nempe ac incertas, destitutasque hoc ipso salvandi vi, quippe soli propria fidei, assensum certum, provenientem a divina« auloritatis motivo, expo­scenti. ** «— Perire hoc pacto omnem Christianarum do­ctrinarum salvificam vim, ipsoque quam plurimos salvandi obtent u subrui ipsum salutis fundamentum, doctrinas nem­pe Christi certo co-gnoscendi, recipiendi, et exequcndi ne­cessitatem , omnis , qui cogitat, intelligit. * Absque salvifica doctrina Christi, inquam; qua parte nem- ne positivis constat institutionibus; his enim quaeri mortem, mirisque modis et artibus laborari, ut omnis salvifica vis uni- versim ad solas Religionis Jiaturalis partes, contentas in scri­pturis, pertinere credatur, manifestius jam est, quam ut du­bitari possit. — Quo quidem antichristiano conatu, si succe­dat, periclitari Religionem universam, ipsiusque adeo Religio­nis naturalis perimi vim , eo minus ambigi potest , quo certius est, perempto positivas doctrinas credendi authoritaiis divinae motivd, nihil, quo naturales quoque Evangelii doctrinae sus­tententursuperesse, — devolvi easdem ad imperitas et inse- curas abrogatorum conquisüoruin manus, — fieri rursus opor­tere ancipites et incertas, hocque ipso inefficaces ad vitae pra- xim, — atque ita, ob certitudinis ac motivi defectum, evacuari omni salvifica vi, — funditusque ac universim quasvis salu­tis extingui conditiones. — De Religionis naturalis periculi

Next

/
Thumbnails
Contents