Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
io4 cura periculo Religionis positivae, nexu,' plura et distinctius alibi, 4 ** Tristissimae, quae neotericis his agitationibus producitur, divinarum rerum conversionis argumentum, est, caetera inter, illa, jam classica fere, confessio : Christiano homini hac in vita solam superesse veritatem subjectivam, — inanem utique et infructuosam, nisi cum objection congruat, quippe unice vera veritate, atque unice etiam satuteiri et salvifica, solaque digna et Dtio , religionis authore, et homine Christiano , ad credendum utique et profitendum Patris sermonem, haud vero ad captandas ac tuendas veritatis umbras et problemata, divinitus vocato! f) Refellit denique, principio participationis. Ejusdem et originis et indolis est principium participationis, quod ad fundamentum propositi pertinet, quodve eiias quoque exposui distincte, hoc vero loco totidem eorum, a quibus urgetur, verbis referam; ita sonat: linteam quidem veram et salvificam Religionem esse posse, sic- uti unus tantum Deus, atque hoc ipso unicus tantum Deo acceptus et placens eidem serviendi modus est; verum omnes aut jere omnes Christianas Ecclesias de unica hac Religione participare , eoque ipso salvificas esse posse, (v. Fragm. Isag. y l. sub *) — Explicat hoc principium neotericae univetsalis ecclesiae constitutionem et spiritum clare. •— Quisquis haec- libera a praeoccupatione mente considerat, mirari debet, cum unicae religionis, sicut unius Dei, unicique Deo placendi modi necessitate, copulari sufficientiam participationis, •— seu, copulari cum necessitate totius, sufficientiam partis! — quasi vero, ex quo singula Religionis hujus pars salutaris, accepta Deo, atque in caeterarum partium nexu salvifica est, inferri possit, singulam quoque exclusive salvificam esse , id est, sufficere ad salutem. — Nec hanc, nec illam, nec plures una partes, sed totum illud, quod unicam illam constituit Religionem, requiri ad habendam salutem, tam certum est, quam dubitari nequit, ad eandem obtinendam haud satis esse, hujus, illius, aut plurium una officiorum naturalium expletionem, sed requiri omnium. — Dolendum, ventum eo esse, ut hanc