Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d

Divisiones. Variae, ac diversi generis Jurisdictiones in regno vigent, nam; 1- o Alia est Voluntaria, quae nulla exi­stente, aut saltem ad disceptationem, et discus­sionem , nondum adducta controversia exer­cetur,* Alia Contentiosa, quae fervente soiuin contentione vim suam exerit. Discrepant hae multum inter se indole; Haec enim Territori­alis est, nec ea Judex alibi, quam intra fines Suos defungi potest, a) Illa neque limitibus regni coarctatur, b) praeterea Voluntaria eti­am in feriis, ipsis plane divinis, exerceri po­test. Porro 2- 0 Voluntaria exercetur, vel Ex nobili Officio, si nemine quoque interpellante , prae­cise vi publici muneris, negotium expediendum sit, e. g. Tutoris datio , Corporis delicti inspe­ctio etc. Vel síd Supplicationem , dum partes Jurisdictionis, solum aliquo poitulante, implen­tur,’ sic Teitamenta authenticantur, Litterae Procuratoriae, Plempotentiales, Fassiones , Te- ilimoniales super iNobilitate, Paupertate etc« expediuntur. 3- 0 Pro varietate negotiorum Jurisdictio est; Ecclesiastic«, Politica, Cameralism seu Oecono­mica , Militarism Judiciariam eaque Civilis, Cri­minatis m Nobilitaris x Civicam Dominatis etc. Sed reliquas, velut ad Inftitut um noftrum minus per­tinentes ftrictim tantum adtingendo , non tamen a) S. Lad. 1, £.. c, 16. n;. 2-ae: 65. b) seasu 1729; 24.' §• 12.

Next

/
Thumbnails
Contents