Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d

penitus mifTas faciendo, Judiciariam Civilem ex profeiTo nobis tractandam sumimus* §• 73.3* Contentiosa, Hujus quoque, tanquam speciei, explica­tus est: Pote/tas publica Causas controversas legitime cognoscendi, decidendi, et rem judi­catam exequendi, a) 1- o Potejlas publica , ut supra (§. 731.0. 1* 2.) 2- 0 Causas controversas cognoscendi etc. Unde eruas : a.) Lite nondum enata , vel quaqua ratio­ne jam sopita, huic Jurisdictioni locum non esse. /5.) Nec unquam ex nobili Officio, sed so­lum ad requisitionem Partium, adminiftratio- nem Juftitiae poscentium, exerceri, r.) Tria praecipua ejus efTe Officia , vi­delicet : N.) Causam cognoscere; seu momenta ul­tro, citroque adducta, jufta , et adcurata con­sideratione appendere. 2. ) Decidere; sive pro ea Parte, quae gra­vioribus nititur , controversiam determinare. 3. ) Exequi j si nihil moram injiciat, id, quod decisum est, effectui mancipare. Sed de Lis, suis locis, explicatius agetur. 3- 0 Legitime, id est, positivis regni Legi­bus, Consvetudinibus , ac receptae Praxi se­mel exacte adcommodando , b) quare — 1,q09 — a) Sermi Prologe 14, $, 2. b) 1715: 3. J. l, et 7. $. 4* 5* etc.

Next

/
Thumbnails
Contents