Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d
Oppositione , adeoque supra (§. 886. n* 2.) dicta, huc quoque a proportione adplicanda sunt. 3- 0 Sententiae Causarum longae litis ,* formalis enim Repulsio in solis longae litis Causis locum habet, revide (§. cit. 886. n. 3.) quae autem hujus generis Causae sint, alibi expositum est, (§. 783- sub *) si tamen in Causa, quae sua indole brevis litis est, Actor sponte se in juris probam immittat , et sic eam in longae litis Causam transformet, Incatto Repulsionis beneficium denegari nequit, a) 4- 0 In anterioribus Terminis latae , seu, ut praxis habet, in fundamentali Processu, et penes Prohibitas in eodem adhuc interpositas , etiamsi jam appellatus, et in Septemviratu quoque revisus fuisset, b) at in via Novi non amplius admittitur, quiaNovum, quamvis ex Causa longae litis emergat, ex indole sua, brevis litis est, c) 3-0 Minaci aliquo facto ; sicut in Oppositione oitensione armorum , alteriusve initru- menti ad vim inferendam apti. In eo tamen discrimen aliquod inter factum Oppositionis, et Repulsionis, antiquioribus temporibus observabatur, quod illa in ipso actu Executionis, facieque fundi in Executionem sumendi perficeretur; haec verőin limitibus Territorii, Judicem exequentem ab ingrefTu ejus arcendo. Licet jam non desint exempla , allegative solum in Proceflu interpositae , et admissae Repulsionis; d) nec id absque prudenti ratione ; cur enim Judex se moleftiis itineris, et — 1586 — a) Plan. h. tv n. 10. b) 1729: 33. $. 7. Plan. ibid, n. 9. c) Plan. ibid. n. 13. d) In Causa Eszterhá- ziano-Farkasiana intuitu Paty 1776.