Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d
IX. Immediata dicitur, cui persona, vel res, proxime; mediata, cui remote, seu alia mediante, subordinatur, exemplo sit Nobilis in Comitatu Albensi degens , qui utique ejusdem Judicibus immediate obnoxius est, sed per eos convictus, etiam per Comitatus Tol- nensis Magiltratuales, penes CompaiTum, exe- cutionem subire compellitur; ita et Exhibitiones Citatoriarum a Judice Causae expeditarum, aut Admonitiones saepe per mediatam Jurisdictionem peraguntur. FORI COMPETENTIA. §• 736* Quid illa? Fori, secus Judicatus competentia, prout huc pertinet, * est ipsa: Legitima Jurisdictio, qua Judex ad Causam sibi oblatam, ac in concreto consideratam, instructus est. Dicitur: 1- 0 Legitima Jurisdictio, videlicet per legem , vel altiorem auctoritatem, cui jus est eam conferendi, concredita. (§. 731. n. 2.) 2- 0 Qua Judex ad Causam sibi oblatam instructus est. Licet enim quivis Judex publica poteftate fungatur, postquam tamen Causae in suas clailes diftributae, et suae cuique Judici assignatae , limitesque poteitatis definiti sunt; jam non unusquisque , quaslibet lites , judicare potest, sed solum suae Jurisdictioni subjectas. 3- 0 Ac in concreto consideratam; sive , cum omnibus suis adjunctis, quae , prout diversissima eile poflunt, ita et Judicatum vari— 1313 —