Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d
— 13*4 — ant, ut specie eadem Causa, jam hunc, jam alium Judicem sortiatur. Quare Actor litem excitare cupiens omnia adjuncta rite expendere debet, ne a Competentia Fori aberret, et obmota eatenüs exceptione Causa condescendat. * Forum alios quoque significatus habet: vulgo notat loca nundinationum diversarum: sic dicitur Forum piscarium , olitorium , lignarium etc.; tum Judicium ipsum, inde: In forum vocare. Territorium Judicis, sic forum Vice-Comitis , vel Judlium, est suu» Comitatus; Tabulae Regiae, totum Regnum. Collegium Judicum; hoc sensu compellamus: Forum Comitatense, Diftrictuale, Tabulare, etc. Dicitur etiam Forum poli, seu internum, conscientiae, et Forum fori, seu externum. , §• 737Unde determinatur ? 1. Vi Jurisdictionis ordinariae• Saepe in intricatioribus Causis admodum difficilis deliberatio est in determinanda For-i competentia, ut igitur hac in re , initiantibus cumprimis Causarum Patronis (Advocatis) quoad licet, tutam ab errandi periculo viam often- damus, ante omnia ad id advertendum censemus, an Actor subversantem controversiam Judici vi ordinariae, vel extraordinariae Jurisdictionis (§. 734* n* HI.) deferendam habeat? Si primum , (de altero infra) quaedam in ipso Judice; alia vero in Reo , sive Incatto, (Actor quippe debet sequi forum Rei) rite expendere debet , et quidem: Í. In Judice peculiariter consideranda: l-o Qualitas Jurisdictionis ipsi per legem commiiTae, utrum ea sit Sacra, vel Profana;