Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c
— io;/ — pothecam fere promiscue usurpent, si tamen in flricto sensu sumantur, in eo differunt, quod pignus reipsa tradatur ^ et in pignoratarii poilessionem transeat; in hypotheca vero solum securitas hypothecario absque reali traditione conitituatur. Hac opportunitate adverto, aliam effe hypothecam expressam, quae verbis, aut scripto diserte spondetur; aliam tacitam quam lex, aut Consvetudo rebus Debitoris ineffe vult, ut in Tutoris subfiantia, ratione Pupilli ; vel maritali, quoad Dotem et Allaturam Uxoream. etc. Expressa rursus est: Generalis, Si universa Debitoris bona, sine specifica aliquorum denominatione Creditori obnoxia reddantur, sed haec nullum peculiarem effectum in jure producit, suapte enim intelligitur ex aliquibus illius bonis satisfieri debere. Specialis, ubi determinata res pro securitate assignatur, ex qua creditor contentus fiat, v. g. Domus haec, Curia ifta; et tunc ad aliam relegari ille nequit. Selectiva, dum initio flatim arbitrio Creditoris relinquitur, ut pro suo delectu satisfactionem ex rebus Debitoris sibi procurare possit. PIGNUS SECURITATIS, SEU REI MOBILIS g. 621. Quid illud ? Praemiilo eo, quod pignus etiam pro objecto , sive re hoc titulo tradita, sumatur: hic illud definitur, prout est Species Conventionis , diciiurque : Contractus nominatus, reális , accessorius, quo res mobilis in securitatem pecuniae creditae ita traditur, ut soluto debito, eadem in specie, etjiatu quo, reßitua- tur. quod sit Lib II Vol. i. 4