Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c

•, Si alia re? pro re détnr, permutalio non vendi­tio est; Si partim rés, partim pecunia reddatur, a pntiore parte nemen, et indolem Contractus su­mit. Sin aequalis ex utraque accedat quantitas , intentio paciscentium consideranda; hac etiam am­bigua exiftente, praesumitur emptio, velut usus frequentioris Contractus. Quid autem opus tam an­xie discernere ? quia ex doctrina ICtorum : a.) In permutatione locus est poenitentiae, non item in venditione. ß.) Periculum rei in specie venditae ante tra­ditionem spectat ad emptorem , (ut infra) secus ac permutandae. <y.) In emptione datur jus Retractus, non vero in Commutatione. §. 615. Quae inde obligationes, et jura ? Universim tenetur Emptor pretium solve­re; Venditor autem mercem tradere: Specia- tim vero: I. Venditor obligatur 1- 0 Absciffe ad rei venditae traditionem , nec liberatur aliud, vel quod interest, offe­rendo. 2- 0 Vacuam ac liberam rem a jure tertii dare. 3- 0 Una cum fructibus et emolumentis ab inito Contractu adcrescentibus. 4- 0 Mox, atque emptor ex sua parte sa­tisfacere volens postulaverit, nisi conditio ad­nexa , vel alia juita causa obftet; secus emptor petere potest, quod interest, si traditio culpa venditoris dilata sit, aut omiffa. II. Emptor Vicissim: 1-0 Integrum pretium, nisi aliter expreffe conveniatur , dependere , et

Next

/
Thumbnails
Contents