Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c
túr : Contractus onerosus , nominatus, cojisen- sualis , de re pro pretio alteri tradenda. Cum SÍt'í l-o Contractus, onerosus , nominatus ac consensualis, eadem hic observanda, quae alias (§. 609. n. 1. 2. §. 610. n. 2. 3.) notavimus; quoad ultimum tamen adverti adhuc .potest, quod: a.) Nec teftes , nec scriptura ad ejus perfectionem requirantur, nisi lex in aliqua specie id praescribat, aut Contrahentes peculiari pacto ftipulentur. /3.) Priusquam de pretio plene conventum sit, receflus utrinque locum habeat, etiamsi arrha jam intervenisset, quo tamen casu, si arrham dans recedat, eam amittit; accipiens autem in duplo reddit, a) at y.) Emptione- Venditione perfecte per Consensum, aut etiam scripturam, et Teftium concursum, consummata, regreftui locus non datur, etiamsi quis arrharum damnum pati, vel quod interest, ejusve duplum praeftare velit, óed ad implementum compelli potest ; quia id praecise praeftare oportet, quod est in obligatione. ^.) Ad emendum nemo cogi possit, nisi vi Eminentis Dominii, ratione boni Publici, Cui secus succurri nequeat, id exposcente (§- 355.) De vi, metu, etc. vide (§. 601. seqq. sed e.) Nec alteri, quam ipse velit, vendere, demptis casibus juris protimiseos, seu praelationis , quibusdam forte competentis; uti sunt; — 1059 — a) Usus.