Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c
io6o iErarii regii ratione metallorum e fodinis privatis erutorum (§. 373. n. 3. sub y*) 3.) Ejusdem quoad salem nitri, et pulverem tormentarium. (§. 487. n. 3. sub /3 ) 3.) Dominorum Terreitrium vel Fisci intuitu Decimarum arendandarum (§*493. n.3. sub /3.) T) Itidem Dominorum respectu operarum, aut rerum venalium, suorum colonorum, item in nundinis suis , mercium ad usum proprium, (§§.327. n. 12; 330. n. 3; 476.^3.) et, si quae sunt, his similia. §. 614. Continuatio. 2-0 De re pro pretio alteri tradenda; Unde patet duplex eile hujus Contractus Objectum : Rem, seu mercem, et Pretium, de utroque pauca. A. ) Merx dicitur id, quod venum exponitur; mercem autem conitituere poliunt: a.) Omnes res in Commercio positae, et natura, lege, aut bonis moribus non prohibitae , uti: corporales , vel incorporales; praesentes, vel futurae sperativae; singulares, aut collectivae per aversionem. /3.) Non itaque vetitae! Homines directe in persona, Spirituales, Jura Coronalia, arma, aut victualia hofti, venena passim, libri improbi, et quidquid etiam ad tempus, pro ratione adjunctorum, prohibetur. B. ) Pretium autem, est: Quantitas aeris, venditionis causa, communi paciscentium consensu conftituta. Cujus requisita sunt, ut sit: a:) Verum, seu reipsa motivum conftitu- at, cur venditor rem suam tradat; si enim dicis