Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c
y.) Immediata actionum liberarum consectaria , quae nempe ex actionibus juxta earum naturalem, et communem indolem sua- pte enascuntur, sub obligationem liberi agentis cadunt. hi) Mediata vero, id est talia , quae propter nexum cum alio quopiam eventu, vel ob- insolita aliqua adjuncta , ex actionibus proveniant, eatenus solum auctori imputantur , quatenus sequelas ejusmodi praevidere poterat; * reliqua casui tribuuntur. 2-0 Ad aliquid praejtandum adßringens; ubi praeftare significat, aliquid dare, facere, vel omittere; ad horum enim unum aut alterum , omnis obligatio redit. * Obligationes tamen hic eas solum exequimur, quae ex Conventionibus, dimanant, reliquis ad partem tertiam hujus libri II. reservatis. — 1032 — CAPUT XXII. DE CONTRACTIBUS IN GENERE. §. 600. Notio Contractus, Icti Romani inter Conventionem, tanquam genus ; ac Pactum, et Contractum , velut ejus species, sollicite, subtiliterque distingvuht;