Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c

nos simplicitatem potius juris naturalis porl- sectanies, promiscue, ac pro Synonimis usur­pamus, definimusque: Promissionem accepta­tam , vel aliis verbis: Duorum, vel plurium in idem placitum consensionem. Unde intelli- gitur, ad quamvis Conventionem tria haec es­sentialiter requiri: I. Pluralitatem personarum^ non solum phy­sicam, sed etiam moralem. Nemo enim secum, aut cum eo contrahere potest, quocum , et. ra. tione quarum rerum , in jure pro eadem per­sona habetur, e. g. Tutor cum suo Pupillo, quoad negotia pupillaria. II. Objectum aptum, quod conitituunt res , actiones, vel omissiones, circa quas jus aliquod aquiri, aut transferri potest, atqiie adeo. a.) Res corporales pariter, ac incorporales, et non modo praesentes, sed et futurae spe- rativae, uti spes messis, jactus retis etc. /3.) Non autem impossibiles, seu physice^ seu moraliter tales, aut extra commercium humanum positae, alienaeque, y.) Neque facta turpia, et legibus, bonis- que moribus repugnantia, de futuro, quae nec promitti, nec acceptari poliunt; consectaria tamen facti talis jam praeteriti , quoad vindi­ctam privatam, pacto condonari non vetantur. III, Consensum, seu identitatem duarum voluntatum in unum idem, suß'icienter decla­ratam ; adefle itaque debet. l-o Facultas physica actus liberos ac de­liberatos exercendi, et operationes mentis cer­tis indiciis: verbo, scripto, nutu manifeftandi ; qua, cum infantes, amentes, ebrii, et < sensi­bus omnibus capti, deltituantur, vel consen­— 1033 —

Next

/
Thumbnails
Contents