Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c
— 10,58 — secus nec contra praejudiciusam patris venditionent unquam filius agere posset, quod manifeste refellit l-ae: .58. ,59. 60. Denique noiirae oppositam opinionem penitus profligari puto, hoc ratiocinio; Dolus in Cambio, (secus ac in aliis Contractibus) non ideo praebet fundamentum invalidation!, quasi Consensuro sufferret, verum, quia praejudicium familiae infertur; alias ipsi Cambianti contra factum proprium ex fraude et dolo actio competeret, atqui praejudicium sequitur ordinem successionis, filius itaque, tanquam immediatus patris Succedor, primo ac principaliter Actionem ad invalidationein simulati Cambii sortiri debet. CAPUT XXIV. DE EMPTIONE- VENDITIONE VULGARI. §• 613Quid ea? M . XrXatena haec frequentissimi usus, et pro sua amplitudine diversis considerationibus obnoxia, ut tanto diftinctius intelligatur, continenti serie , quatuor ipsis Capitibus pertractabitur; ac praesenti quidem, quasi generation, et de vulgari, quae in rebus mobilibus obtinet, emptione - venditione agitur. Si denominationem, ipsamque rem spectes , duplicem veluti actum involvit, ex una parte emptionem , ex altera venditionem, uterque tamen unicam eandem Conventionis speciem efficit , quae recte defini-