Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c
Iftud mediis idoneis adhuc infirmari potest, notiones huc pertinentes reperiuntur §. 606. III. n. 4. * Utrique hujus propositionis parti, paucorum quorumdam Jurisperitorum noftrorum mentibus, singulae contrariae opiniones insident; videlicet: 1- a est; Quod ad Cambii perennalis valorem Sigillum authenticum necefiarium non sit; ratione hi ea niti videntur, quod Cambium, in quo tantum- dem recipitur, atque datur, alienatio efle non reputetur. Sed hoc eatenus solum verum est, quod in »incero Cambio praejudicium neutri familiae fiat. Negari tamen nequit, quod meum antea fuerat, per Cambium perennale, quoad ipsam proprietatem, in alium transferri , et vicissim. Num id citra Sigillum authenticum fieri possit, leges litem dirimant; Adversarii nullam adferunt, nec producere poliunt; mihi suffragatur 2-ac: 13. §. 4. Privatarum personarum Sigilla--nihil perpetuitatis sub se continere poliunt, et 1723: 47. $. 4. in verbis: sub privatis vero Sigillis celebratae, vel celebrandae, tanquam hypothecam sapientes, etc. Fateantur igitur necesse est, ad Cambia perpetua., vel Sigilla publica requiri , vel ea temporalia duntaxat evadere. 2- a Cambia temporanea penitus eliminare intendit, fortassis ideo, quod l-ae: 69. 71« Cambium Fas- fiionis nomine compellent, ast inde validum argumentum duci non pofié, patescit inde, quod ejusdem l-ae: 63. §. 1. 63. $. 1. etiam pignoratitias alienationes fassionum denominatione insigniat. Quid quod lex Cambium libere fieri permittat, quin inter perpetuum, et temporale, discrimen eatenus ponat, ac finis in hoc quoque obtineri queat, l-ae: 70. $. 1. S. 3. quin et ratio aliquando svadere, ut retenta proprietate, ad tempus solum fundi permutentur. Denique, an absurdi aliquid contineret Contractus, si is, cui bonum suum pignori locare liceret, in vicem summae pignoratitiae, reciproce sibi fundum frugiferum dari ftipularetur ? ** ** Bina haec puncta (4-um et 5-um) plana satis esse videntur, verum, si ratione ejusdem Cambii considerentur, majorem creant difficultatem , quis, et quomodo alterutri Concambianti deficienti, succe— 1055 —