Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c
V. Ad desumptionem vinculi, síve mul- etae in Contractu adversus ejusdem violatores conititutae; qui cum Processu Implementi eandem pene indolem , eundem Judicatum habet, iisdem legibus fulcitur. Probatio consiitit in edoctione conftituti vinculi, et via facti adten- tatae violationis Contractus; Juris enim ordine hunc impugnare, ac auctore Judice etiam evertere, poenale non est. VI. Evictionalis; dum unus paciscentium, ratione rei titulo oneroso in se translatae , a tertio lite impetitur, et transferentem pro prae- ilanda defensione in consortium ejusdem litis evocat. Verum Evictionis adcuratior explicatus alias (Libr. III. cap. VI.) dabitur, ubi et hujus Proceilus indoles uberius innotescet. * Nonnulli exiftimant, nec haeredibus laesi defuncti, nec contra haeredes per vim, dolum , etc. laedentis , actionem competere; ea ducti ratione, quod ejusmodi violenti, vel dolosi actus, utroque respectu, tam active, quam passive, personales sint, atque adeo cum personis exftingvantur. Quod univer- sim tenendum non censeo. Ultro equidem largior, actiones, et obligationes pure personales cum personis utrinque exftingvi, nisi, iis adhuc superftiti- bus, Litis Conteitatio peracta sit. Sensu 2 ue: 6l* et Plan. Cur. de Act. máj. Püt. n. 2. quia tamen ia hac Contractuum materia, de juribus et obligationibus realibus agitur, quae cum rebus ad haeredes transeunt, i-ae: 8*. §• *o. dubio vix locus esse potest, quin etiam haeres dolo circumventi, contra SucceiTorem dolosi, ad sepositionem, vel invalida- tionem Contractus , aut saltem dainni reparationem, actiónem sortiatur. Certe aequitas naturalis non patitur, ut, vel a decelfore suo dolo, aliaque illicita via partum retinendo, cum damno alterius locupletior maneat. — 1049 “