Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c
1050 CAPUT XXIII. DE CAMBIO. §. 609. Quid Permutatio ? n JL/eclaratis iis, quae.generatim de omnibus Contractibus scitu neceiTaria eiTe videbantur, ad species eorum singilatim explicandas progredimur. Eam autem methodum in illis illu- itrandis tenendam suscepimus, ut, quae indole affines sunt, ab invicem multum non dimoveantur. Prius vero, quam de Cambio , proprio hujus Capitis objecto agamus , Permutationem, cujus illud species est, paucis adtin- gendam censemus. Permutationis nomine, in sensu latiore, veniunt omnes Contractus onerosi, seu bilaterales, ideo etiam permutatorii dicti, in singulis enim res quaepiam pro alia datur ; at in pressiore acceptione notat illum tantum: Contractum onerosum, quo una res pro altera in sua naturali specie traditur. Quia 1- 0 Contractus, quaecunque de Contractibus generatim dicta sunt, superiore Capite , a proportione huc quoque adplicanda, quod e- tiam de reliquis speciebus deinceps observandum. 2- 0 Onerosus, supra (§. 607. n. 2.) allata, hic etiam adcoaxodanda veniunt.