Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c
PARS II. LIBRI II. INSTITUTIONUM JURIS PRIVATI HUNGARICI DE OBLIGATIONIBUS EX FACTIS LICITIS, SEU CONTRACTIBUS. §■ 5 Ingrejffiis. n Vvbligationes ex factis licitis, seu Contractibus; aut illicitis, sive Delictis nasci, dicturo est alibi. (§. 35z.) Obligationis autem nomine generatim venit: Vinculum morale ad aliquid praejtandum adfiringens. Dicitur: l-o Vinculum morale ; sicut enim colligatio physica corpus ad certum situm et modum se habendi coarctat, ita vinculum hoc, necessitatem imponit animo, actiones liberas legi conformandi, unde fluit a.) Subjectum obligationis moralis eos solum eile, qui intellectus, et voluntatis usu integro praediti sunt; non igitur infantes, a- mentes, vino, aut somno, plene sepultos. /3.) Objectum vero, actiones duntaxat a libertate procedentes, vel in se, vel saltem in sua causa, hinc I*