Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c

— 1040 — § 6o4. , IV. Error. Error, seu: Discrepantia cognitionis ab obje­cto differt ab Ignorantia, quod illic cognitio % licet ab objecto abludens , adsit; iithic vero in Subjecto, secus capace, penitus desideretur; Comuniter autem error cum dolo, tanquam effectus cum sua causa, convenit, ut uno dolum efficacem adhibente alter in errorem in­ducatur : Fieri tamen potest, ut citra om­nem circumventionem alter Contrahentium , vel etiam ambo in errore sint, et quidem jam circa ipsam Conventionis speciem , jam Perso­nam , aut Objectum, ac hujus rursus, Sub­stantiam y qualitatem, quant it at emv e. ...... . Regulae: Imprimis id advertendum, quod, si error ex dolo resultet, regulae paragrapho proxime superiore datae sint observandae, sin absque ullo altu, et calliditate emersit, sequentes te­nendae : 1- a Error quoad ipsam Conventionis spe­ciem, facit eandem ipso jure nullam, quia duae voluntates in idem non conspirant, ut, si u- nus vendere velit, alter donari putet, neuter Contractus enascitur. 2- a Si persona sit simul etiam Objectum Conventionis, ut in Matrimonio, et circa eam erretur, quoad ipsum individuum, pariter ina­ne est pactum, utpote Consensu deftitutum, quin 3«a In pactis beneficis, etiamsi in persona Conpaciscente aberretur ; cum ad designatam 1

Next

/
Thumbnails
Contents