Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c

solum personam intentio dirigatur, nec in o- mnes benefici, verum benevoli tantum, esse possimus. 4-a Si error subitantiam objecti, vel qua­litatem supra (§. 60,3. sub C.) declaratam tan­gat, defectu Consensus nihil agitur; ratione autem accidentalium admissus, nec retractatio­ni causam praebet, ne ob minutos defectus actus solennes rescindantur, damni tamen re­paratio non excluditur, * cum aequitas natura­lis non patiatur quemquam cum damno alteri­us locupletari, a) 3-0 Si lapsus fiat circa rei quantitatem, ne error uni enormem laesionem, ** alteri vero iniquum lucrum adferat, illi ex aequitate sal­tem subveniendum est. * Vulgatum illud axioma; Error erranti nocet, cum sale adhibendum est, nempe, ubi par utrinque cau­sa; si enim unus de lucro captando, alter de da7 mno vitando agat, iftius potiorem habendam esse rationem, naturalis aequitas svadét. ** Jus Romanum Contractus onerosos rescindendos di­sponit ob enormem laesionem , talem autem reputat laesionem, si vel emptor, vel venditor, plus quam dimidii, veri pretii, jacturam faciat, l. 2.8. cod. de resc. Vend. Ratio forte inde peti pofiét, quod Con­sensus potiori objectorum parti affigi censeatur. Sed illud quidem Juftinianaci Juris placitum, mate­riale nimis, et inconcinnis consecutionibus ansam praebens est; e. g. emit quispiam agrum 100. fl. qui nonnisi 40. valet, cum damnum 60. flor, ultra dimidium hic afiurgat, venditio rescindi debet. Al­ter emit integram Dynaftiam 600000 fl. quae solum 350000. fructum fert, damnum proinde 250000. et sic infra dimidium est, nec emptio, juxta datum principium, retractari potest, an id consonum ae­— 1041 — a) Jur. ant. reg. 206,

Next

/
Thumbnails
Contents