Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
niuntur, quin citra praescripta requisita, *** alienari queant, imo et quovis modo alienata recuperari debeant. *) Civilistae juxta Mythologiara Romanorum addunt etiam Sanctas, quas tamen nos vel cum Sacris promiscue habemus, vel pro talibus, tam personis, quam rebus usurpamus, quae peculiari legum praesidio munitae sunt. Sic dicimus personam Regis eile Sacro-Sanctam, et inviolabilem; hoc sensu etiam Curiae Nobilium, Parochorum etc. Sanctae compellari poliunt. S. Steph. 1. 2. c. 33. Matth. D. 2 ; 28. 0.3:9. D. 6 : 15. 61. etc. ** In casibus extraordinariis, Ecclesia suis filiis, eo- rumque rebus, non perfugium modo in Templis praebet, verum, si secus necessitatibus ipsorum subvenire nequeat, etiam vasa sacra, et omnem supellectilem alienare non dubitat: semper enim Spiritus verae Christi Ecclesiae fuit, eritque, viva Dei templa prae materiatis, materna sua cura complecti. *** Requisita illa ad duo praecipua capita revocantur : I- o Justas, gravesque Causas quae sunt: a) Secus inexplicabilis Ecclesiae , necessitas , ß) Ejusdem major utilitas; <y) Pietas ut Captivi in libertatem afferantur, pauperes in fame publica, aliaque calamitate, juventur; periclitanti Patriae succurratur, etc. • II- o Solennitates praescriptas; quae consistunt: ei) In praevio tractatu cum Capitulo, ß) Ejusdem expresso consensu , et subscriptione adminus per Notarium. <y) Legitimi Superioris, ut Episcopi, et in gravioris momenti negotiis , ipsius Pontificis ad- jsrobatione. (vid^ $. h. n. 6. sub e) citt.) Demum &) In patria nostra, annutu Regis Apostolid, tanquam ' Ecclesiarum Dei, summi Patroni, et Defensoris, qui omnium piarum Fundationum curam, et inspectionem, pro Apostolico suo munere, sibi reservavit. S. Steph. 1. 2. c. i. l-ae: 10.5. 3. U* i« 1- «eqq. {vid. etiam 5. 338. III. n, 4.) — 527 — \