Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
1024 atrum ftigma legibus noftris inuri nequit , quae tales invasiones, occupationes, detentiones vetant, et severe vindicant, l-ae: 68* 2-ae: 71. 16.38: -*7» etc. praeterea facillima media Praescriptionem impediendi suggerunt, l-ae: 79. ac tunc demum dominium in pofieiTorem transferunt, si verus Dominus iis toto tempore praescripto uti neglexit. 2- 0 Quod noftrum est absque facto noftro in alium transferri nequit , atqui transferretur per Praescriptionem malae fidei go. Rsp. non potest ex auctoritate , et ratione privata, potest autem, vi eminentis dominii, ob necessitatem publicam, secus hoc argumento etiam Praescriptio bonae fidei evertitur , quod nec adversariis placet. 3- 0 Sententia falsis documentis nixa me non reddit immunem ab obligatione reftituendi, igitur nec Praesciptio malae fidei , quia et haec fundatur in praesumptione falsa culpae et negligentiae domini rem suam non vindicantis. Rs. c. a. neg. cons, et causalem; non enim in dicta praesumptione, verum in ratione boni publici fundatur Magnum praeterea est inter Sententiam, et Praescriptionem discrimen. Haec est verus modus dominium a- quirendi et transferendi; illa declarat solum ex A- ctis productis ad quem jus hactenus etiam pertinere debuerit. 4- 0 Detentio rei alienae mala fide est intrinsece mala, quam nulla lex cohoneftare potest, go. Ita vero, quamdiu aliena est, at completa Praescriptione per legem in se translatam , adeoque suam detinet, quod nullatenus malum dici potest. 5- 0 Regula Catoniana habet: Quod initio vitiosum est, tractu temporis non convalescit » sed Praescriptio initio malae fidei erat, go. Solo certe tractu temporis non convalescit, sed accedente nova efficaci causa, nempe translatione legis. Cetera ex datis jam responsis et principiis facile resolvuntur.