Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
1025 §• 59*Effectus legitimae Praescriptionis. Praescriptio suis requisitis legalibus inftru- cta tribuit Praescribenti: 1- o Exceptionem* peremtoriam adversus eum, contra quem praescriptum ** est, a) Caute tamen, et nonnisi post deficientes alias reales probas illa utendum, quamprimum enim ad eam poíTéíTor recurrit, fateri censetur bonum idem ex radice ad alium pertinere, a se vero legali solum poifessione teneri, qua non probata alterius jus liquidum evadit; nec secus ipsi ad alias probas regreiTus admittitur, quam, si penes prohibitam etiam Revocationem Procuratoris quoad priora Allegata adhibeat; b) 2- 0 Jura dominalia, ut praescriptis bonis, et juribus , tanquam suis , uti ac frui possit. (§• .354- n. 3. 4.) 3- 0 Centum annorum et immemorialis, contra Fiscum completa, vim etiam quasi privilegii habet, praesumitur enim tale possessorium penes privilegium olim inchoatum fuisse. Sic aquiritur Jus educilli, macelli, telonii, etc. c) 4- 0 Nec in foro solum externo, verum interno etiain Conscientiae , securus redditur poíTéíTor, inde a completa Praescriptione; quia lex jam in eum tranltulit fundamento erainen tis dominii, rem autem suam quisque tuto possidere potest. a) i-ae -. 73. b) Piari, h t, n. 6. c) Ibid. n. 15. 16. 33