Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

a.) Leges omnes Praescriptioni malae fidei fa­ventes per allatum Canonem abrogatae sunt, ergo ejusmodi Praescriptionem fundare nequeunt. Prob, ant. Conftitutio Generalis Concilii praevalet unius regni legibus, go. Confirmatur ex ipso Werbő- czio , qui Prol. tit. 9. pr. dicit: Statutum contra jus Canonicum----non valet - circa ea, - quae sa­lutem animae respiciunt. Sed respondetur ad l-um et probationem: Praescriptionem noflram potissimum versari circa res temporales, ad quas Ecclesia nullam Jurisdictionem exercet, adeoque eatenus la­tas leges civiles nec abrogare potest, nec iis Con­ftitutio etiam Generalis Synodi praevalet. Werbő- czii autem propositio accipienda de iis Juris Sacri Decretis, quae directe, et principaliter, salutem, animae respiciunt, v. g. de doctrinae sinceritate, Sacramentorum adminiftratione , etc. Cuperem enim in materia Juftitiae casum aliquem mihi alTignari, in quo indirecte periculum peccati, et animae, non subversaretur; si itaque in omnibus adhaerendum sit legibus Canonicis, Civiles penitus inanes et e- vanidae reddentur. Recte proinde Werboczius ibi­dem subjungit: Circa Causas vero profanas ,/iatuta Civilia derogant Canonibus , et eos tollunt. ß.) Lex, quae sine peccato mortali observari nequit, nullius est roboris, atqui lex malae fide? praescriptionem suftinens est talis, go. Hac obje­ctione flante, quid Canoniftae facient cum Capitulo \-mo de Sponsa duorum aut Cap. 6. Qui Cler. vel vovent, an sine peccato gravi, neglecta prima legitima Sponsa, possit quis aliam ducere; vel vi­olato voto simplici Caftitatis , ad nuptias convola­re? et tamen, in utroque casu, citatae leges cano­nicae matrimonium initum valere, observarique jubent. Ego sic exiftimo: dari actus non paucos, qui in fieri (quod ajunt) peccato non carent ; sed in facto , seu jam perfecti, firmi ftabilesque persi­stunt, et leges quoque ita disponentes juftas ac ra­tionabiles elfe. In eorum numero Praescriptionem malae fidei jure referendam censeo. «y.) Attamen lex ejusmodi est manifefte impia , invitans ad peccandum , ad invadendas nempe res alienas, clandeftinas occupationes, fraudulentas, et morosas detentiones, sub spe complendae Prae­scriptionis, et obtinendi dominii. Enimvero tam---- 1023 —

Next

/
Thumbnails
Contents