Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
> apparenti Domino, et dominium edocenti, redhibere deberet. 4-0 Si in ipsis Canonibus exempla quaedam Praescriptionis cum aliqua specie malae fidei adpro- bata habentur, non est, cur Canonistae Sententiam noftram tam acriter impugnent, damnentque , atqui ita est: etenim a. ) Cap. 11. X, de Jur. Patron, mandat Pontifex, ne Religiosus ex donatione Laici aliquas sibi Ecclesias vendicare praesumat, vel retinere taliter aquisitas , nisi Legitima fuerit Praescriptione munitus , utique scire potuit, ac debuit, «e Ecclesiasticum beneficium a Laico accipere non polle , atque adeo mala fide accepit, et tamen legitima Praescriptione muniri potuit. b. ) Cap. 2. de Praes, in 6-0. Si quis ipso jure, vel per Sententiam privatus est beneficio, dein tamen illud apprehendit, vel occupat (num bona fide id facit?) rursus ab eo auferatur, nisi----Praescriptio legitime sit completa. Pluribus supersedeo. Accedit, ,5-0 Quod venerabilis Clerus regni, tanquam primus Status in legislative corpore, nuspiam legatur legibus Praescriptionis intercessisse, quod pro sua pietate non intermisisset, si quid iniquitatis iis inelfe exiftimasset. Cum autem semel leges institutae fuerint, non erit postea de ipsis, sed oportebit judicare secundum ipsas. Adversariorum argumenta in obversum haec fere sunt: 1-0 Objiciunt plures Canones, nominatim: Cap. 5. 7. 17. 20. x. de praescr. Memorabilis est hujus ultimi ex Concilii Generalis Lateranensis IV. sub Innoc. III. an 1215. celebrati, desumptus textus : Definimus , ut nulla valeat absque bona fide praescriptio , tam canonica, quam civilis - cum generaliter sit omni confiitutioni, atque consvetudini derogandum, quae absque mortali peccato non potest observari ; Unde oportet, ut, qui praescribit, in nulla temporis parte, rei habeat conscientiam alienae. Addunt regulam Juris 2-am in 6-0: PoJfies- sor malae fidei ullo tempore non praescribit. Ex quibu9 plura eliciunt argumenta; dicunt nempe: — 102t —