Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
1020 opus e(Te bona fide, non item ad continuandam , vet consummandam; 1. 48. §. l. if. de A. R. D. 1. uuic. Cod. de usuc. transf. At Ex legum noftrarum adcuratiore contemplatione probabilius elici pofié videtur, Praescriptionem apud nos etiam cum mala fide sustineri, neque Judicem ad hoc obligari, ut ad disquirendam pofies- eoris fidem semet immittat. Nam 1- o Qua fide et conscientia quis agat, in animo consistit, nec semper mediis externis probari , vel refutari potest, inextricabilibusque difficultatibus se, ac Partes litigantes Judex implicabit , si a recepto illo axiomate reeefierit : De internis non judicat Praetor. 2- 0 Respublica potuit, debuit, voluit, Praescriptionem sustinere citra discussionem bonae vel malae fidei poiTessionis, igitur et fecit. *d.) Potuit. Respublica potest omnia media ad finem Civitatis necefiaria ordinare, in quibus iniquitas, e.t injuria non continetur, Lex Praescriptionis necefiarium medium est, et nec cum mala fide praescriptionem suiiinens, iniqua aut injuriosa est, quia nihil aliud injungit, quam, ad quod vi essentialis pacti Unionis quilibet Civis obligatus est, ut fine Civitatis, seu communi bono, exposcente, facultates suas dispositioni Reipublicae committat. — Et quis ambigit, pofié hofii injuffissimum bellum gerenti, sed victori, si secus patria salva efie nequeat, partem territorii, cum maxima etiam privatorum Dominorum illic possidentium jactura, cedi, quidni et per Praescriptionem pofiessori malae fidei? cum non de titulo cedendi, vel qualitate personae, cui ceditur, ssd de jure reipublicae , quaeftio sit. B. ) Debuit. Oportebat nempe Praescriptionem conftituere , quae ad finem suum efficax e fiet: rerum dominia certa redderet, et litibus finem imponeret, ne immortales evaderent; at sola bonae fidei id non praeftáret, quia etiam post longissima tempora quae- fiio resuscitari pofiét, utrum pofiessio bona fide coepta, sine interruptione sic continuata, ac tandem completa fuerit? C. ) Voluit. Voluntatem reipublicae Legislator, bujus Lex ipsa raanifefiat, atqui leges noflrae non videntur omnem malae fidei Praescriptionem respuere; Expendamus earum tenorem paulo adcuratius.