Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

seu exítinctíva sit, jusque alienum enervet, ac tollat. * Ambigebatur, nec immerito, an jura nobilitaria Ecclesiastici, uti Capitula, Conventus; et vicissim, praescribere possint? Verum, quia nulla lex id di­serte prohibet, de Amortisatione autem sonantes commode huc adplicari non poliunt, et secus jura, etiam longissimi temporis pacifico pollessorio firma­ta, inter unum et alterum Statum, ingentes convul­siones subire pollent, ex his, et pluribus gravissi­mis momentis, Excelsa Curia Regia jam anno 1747. in Causa Abbatis Tihoniensis, et novissime 10-ma 7bris 1801. in Causa Francisci Dacsó contra A. Ca­pitulum Strigoniense, huic Praescriptionem admisit, quae proinde nec vicissim Seculari Nobilitati in bo­nis Ecclesiasticis denegari potest. ** Nisi igitur is, cujus interest, intra 32. annos, litem jam coeptam, sed interruptam continuet; Oppositio­nalem, vel Repulsionalem ab iis interpositis; Novi seu simplicis, seu cum gratia, a priort Procefiu tex- ininato; Ad dand. vel recip. Contradictionis ratio­nem, ab eadem obmota ; legitime suscitet Appella­tam item prosequatur; etc, deinceps Adversarius ejusmodi Instituta exceptione Praescriptionis elidet. Ex Privilegio tamen agenti non sufficit obvertere, quod privilegio suo intra legale tempus uti neglexe­rit, sed ratione fundi, quid, quantum, a quo tem­pore possideat, idque suo individuo pollessorio In- cattus applicare tenetur. Plan, de Praescript. n. 2. 8. 9. 13.— de Appel. 16. de Novo. 8*etc« Exempla haec multum inter ICtos agitatae qnae- ftioni illi ansam praebent, num bona fides, seu ju­sta rei alienae ignorantia, vel, ut alii exprimunt: sincera opinio, qua possessor rem possessam suam esse credit, inter neceffaria Praescriptionis requisita censeri debeat? Cunonistae a primo aditae poffessi- onis momento, usque ultimum temporis lege definiti punctum, continuam bonam fidem requirunt, axio- malisque inftar tenent: Oportet, «i, qui praescri­bit, in nulla temporis parte, rei habeat conscientiam alienae. In diversam Sententiam Civilistae abeunt, docentes: Ad inchoandam quidem Praescriptionem

Next

/
Thumbnails
Contents