Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
quin et plebs ruftica , neglecta agricultura, cum ingenti suo, et reipublicae detrimento, inut li hac occupatione distineretur, necesseque eiTet tam pernicioso abusui modum ponere. Iisdem, et 1729: 22, 1802: 24. ** Prout ferarum beftiarum tria sunt genera: Tn terra gradientium , ferarum in specie ; in aere volitantium, avium, volucrium ; et in aquis nantium, piscium; ita etiam earum persecutio sua peculiaria habet nomina : Venationem*, Aucupium , ac Piscationem, quae tamen ICti interdum sola venationis, latius acceptae, denominatione comprehendunt. Jus noitrum venationem et aucupium, velut indole non multum discrepantia, passim conjungit; Piscationem vero diversa plane ratione considerat. *#* Anseres et Columbas domefticas, ad campos evolare solitas, et tempore sationis semen colligentes, non titulo venationis, verum avertendi damni, in plerisque locis trajicere solent. §• 3^6. Quae ejus apud nos norma ? — 557 — Pro diversitate Jurium , ac Provinciarum varia venationi praeitituta est norma. Spectato Jure naturali, feras, tanquam res nullius, cuique, et ubique, occupare licet, modo per hoc secus nemini noceatur. Sed ab hac naturae simplicitate in plerisque regnis quam longissime recessum, jusque venandi Jnter Regalia relatum, solis Principibus reservatum est. a) Huti- gari noitri, solita sua prudenti moderatione, ita rem temperarunt, ut legiferae poteitati, po- liticaeque gubernationi curandum committerent, a) Jer. Eb. Linck de jur. ven. Regalibus juíte adscri- pto. J. P. de Ludewig etc. apud J. F. Runde 1. 1. §r 148. not. c. /