Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

— SS* — ne ex immoderato venandi Audio detrimenti aliquid respublica caperet, quin tamen ipsum jus Regalibus accenserent. * Sed et Dynaltis ratione proprietatis fundorum suorum ita pro­spexerunt, ut a placitis naturae quoad feras non penitus deflecterent, ut ex sequentibus uberius patebit. Etenim: i-o Quisque Nobilium in suo Territorio, quovis tempore, et quasvis ferarum, aviumque species liberrime venatur, citra tamen Colono­rum , et quorumlibet aliorum detrimentum. Quare in agris a tempore sationis usque finem messis; in pratis a 24-a Aprilis, donec foenum, et ubi in usu est, etiam Cordum collectum sit; in vineis vero a prima Februarii, usque termi­natam vindemiam , ne ipsi quidem Domino terreitri , seu pediti , seu, tanto etiam minus, equiti, ** venari licet, a) 1-0 Integrum insuper est Domino, totius Terreni sui ratam dimidiam partem, in Domi­niis autem (donec in Corpore possidentur) seu cujusvis Territorii singillatim, seu integri Do­minii dimidium, in unoquoque Comitatu, pro sua duntaxat venatione reservare, et aliis omni­bus prohibere. Idem facere poliunt etiam plu- res ejusdem loci Compoflessores , seu quisque aeorsim , si portiones tam amplae sint, ut in iis diitinctim venatio exerceri queat; seu iun- ctim , et communi consensu, quoad omnium ratas. *** Haec tamen prohibitio semper in­terveniente auctoritate Magiitratus Comitatus inltituenda est, hac ratione a.) Dominus Terrestris suam prohibendi intentionem , porrecto brevi libello , et adnexa a) 1729: 22. 2. 9. 1802: 24. 5. 2. 3. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents