Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
556 §• 3f>5Venatio quid ? Redeo ad venationem , cui Hungaros peculiari ratione semper addictos fuiile conflat. * Est autem vehatio : ** Ferarum bestiarum investigatio , persecutio, ac (si successus conatui respondeat) etiam occupatio. Aio : l-o Ferarum bestiarum, quae videlicet adhuc in sua naturali libertate, et nativa feritate vivunt, et reipsa nullius sunt; mansueta itaque, seu domeftica animalia, ut anseres, anates, gallinas , columbas , efc. *** Item mansuefacta, donec domum redeundi consvetudi- iiera retinent, uti damulae, cervi, lepores etc, iomi educati, prout et Th^riotrophiis (Vivariis) jam inclusa, venationis objectum eile nequeunt. , ,>K t . ,, , . 2-0 Inuestigatio , persecutio, ac occupatio. Licet enim dominium ferae non obtineatur, nisi per adprehensionem, aut aliud factum, quo naturalis libertas illi tollitur, e. g. conclusione in, reti, vulneratione lethali etc. venari tamen censetur et is, qui animo feraß occupandi, in- ftrumentis ad hoc comparatis provisus, sylvas, dumeta, camposque perambulat, esto nihil re- periat, prehendatque, * Priscis temporibus, vel victus quaerendi, vel in vacatione militiae , jactu sagittarum , semet in armis exercendi causa. Anonym. Belae Not. Hist. 7. Ducum cap. 1. 13. etc. passim, dein vero animi magis, quam utilitatis ergo, ftudimn hoc venandi, non raro, ad excessum usque processit, adeo, ut etiam diebus Dominicis, et Festis solennioribus, tempus obsequio divino deiiinatum , inveftigandis feris impenderetur. S, Lad. I. 1. c. i2. Wlad. D. 5: 1 %.pr.