Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
3-0 Si in Teftamento, praescripta pro suo genere , vel unica externa solennitas desideretur , per concernentem Jurisdictionem, totum invalidum declaratur, quia a.) Externae solennitates , omnes partes Tefta- menti afficiunt, atque adeo vel unico defectu, totum vitiosum efficitur. ß.) 1638'* 31* §• ult. dicitur: Testamentis - - - nonnisi cum solennitatibus consvetis emanatis, et emanandis locus detur, ergo quae solennitatibus consvetis carent, illis locus dari nequit; caret autem quodvis, si vel unica solennitas externa desideretur. <y.) 1715 '• 27. tam solicite , ac minutatim , requisita percensendo innuit, omnia et singula, de forma subftantiali habete velle , rem autem vel unico subftantiali suo requisito deftitutam, penitus evanidam effe, in aperto est. $.) Praxis denique Judiciorum, et communis u,sus idem tenet. Quae autem in adversum adferri consveverunt, admodum levia sunt, uti: N.) Ultimarum voluntatum liberrimus effe debet stilus, non igitur tot solennitatibus, et cerimoniis adftrictus. Sed recte pro praecavendis dolis, ac sic conservanda libertate sunt inftitutae solennitates. 3.) Deui. 19. v. 15. Matth. 18. v. 16. 2. Cor. 13. v, 1. habetur: In ore duorum , vel trium stat omne verbum', ut quid ergo quinque. Nempe ex u- nius teftis ore nemo condemnandus Deut. ibidem, non vero quasi plures adhiberi vetarentur. Cur et Canoniftae septem Teiles ad Teffamentum ordinarium requirunt? Í.) Pontifex Alexander III. cap. 10. X. h. t. sub interminatione anathematis prohibet, ne quis coram Parocho et duobus teftibus facta teftamenta audeat rescindere Ut mitissime respondeatur, Ho- stiensi Episcopo rescripsit, cui etiam in temporalibus mandare potuit. •f.) Sua duntaxat cuique tefti manet fides, sou simul cum aliis, seu diftincto tempore subsignet, si- multaneitas itaque superflua. At unus homo et fal— 859 —