Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

— #6o — Iere, et falli facilius potest; piares oculi plura vi­dent, fraudesque citius detegunt. ä.) Saltem jurati teftes duo sufficiunt, quia Ju- risjurandi religio numerum abunde compensat. Di­ci id nequit, ubi de numero diserta eft legis dispo­sitio, de compensatione vero nulla mentio. Nec so- lennitas praescripta in alium actum commutari po­test. etc. §• 510. 4. Civici. Lex teftamentaria a) circa Cives haec an­notavit : Respectu demum Liberarum, et Re­giarum Civitatum ( quae in reliquo penes suum hactenus habitum usum manere pos­sunt ) id necessarium esse statuitur .* ut Tes­tatori Tejtamentum praelegatur, et is coram Testibus viva voce asserat; eam ultimam es­se voluntatem suam. Unde sequentia elici­untur : 1-0 Si qua Civitas ante annum 1713-um, certum ac determinatum modum habuit, et illum deinceps quoque praecise retinendum Statuo suo decrevit, aut consvetudine firma­vit, ab eo privatis recedere non licet; quia praehabitum usum retinendi jus , lex ipsa con­cessit, retinere autem voluisse Statutum vel usus , offendit. Secus autem 2*o Frequentis admodum usus sunt Te­stamenta publica quae vel immediate magistra­tui exhibentur , et a duobus senatoribus, vel Jurato Notario signantur; aut vero coram ex* missis itidem Magiftratus membris confiunt, a) Citt. 171,5: 27. $. 7.

Next

/
Thumbnails
Contents