Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

2-0 Ortmis Tel minimae fraudis, ac male* versationis, suspicio quam longissime remo­veatur. a) ** * Saepius disceptari audiveram, num Mulieres, ido­neae Teiles efTe possint in Teftamentis? Romani eas refutabant ex jam dicto principio, rebus noftris inapplicabili, quod Comitiis Calatis, ubi Teftamen- ta primitus fiebant, intereffe non potuerint. Nofter articulus 1715: 27. nihil eatenus definite conilituit , praxis autem regni foeminas a dicendo teftimonio , nec in gravissimis, capitalibusque Causis, penitus removet; mea opinione, ubi Viri haberi pofTunt, pro quibus praesumptio majoris dexteritatis militat, foeminae adhiberi non debent; comprobata tamen necessitate, Teftamentum ab una altera ve muliere subscriptum rejicere non auderem. ** Agitari solet illa quoque quaefiio, an hoc, et prae­cedentibus parag-raphis, allatae solennitates omnes, collective, ac etiam singillatim , ad valorem Tefta- menti necefiariae reipsa sint, aliis affirmativam, a- liis negativam tenentibus. Forte adhibitis quibus­dam diftinctionibus utrisque satisfieri potest, sicque lis inter eos feliciter dirimetur. Discernendum vi­delicet: num quaefiio sit de interna, vel externis, solennitatibus , et si de interna, porro consideran­dum , an de personali vel reali activitate dubitetur. Nam: 1-0 Si Teftator activitate personali ($.5l0.n. 1.) defiituatur, Teftamentum ejus, tanquam absque fa­cultate morali conditum , ipso jure nullum est. «2-0 Sin reális ei desit, de re tamen sua dispo­suerit, per se quidem Teftamentum valet, sed Acti­one ejus, cui praejudicatum est, rescinditur, ad mentem l-ae: /59. 2-ae: 9. seqq. ajebam ; si tamen de te sua disposuerit. De aliena enim facta , seu inter vivos, seu mortis causa, dispositio, itidem defectu facultatis moralis, penitus irrita, et seponi- bilis evadit. 1723: 47. a) Ibidem.

Next

/
Thumbnails
Contents