Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
tudinis conciliandae , omnisque fraudis evitandae, ac praecavendae gratia inititutae. Interna apud nos proprie unica * est: Activitas teitandi, a) diversas tamen subit considerationes ; est quippe : 1- o Personalis vel Reális. Illam habilitas personarum conftituit; hanc indoles bonorum a Teitatoris libera disponendi facultate pendens. Porro 2- 0 Personalis respicit vel Testatorem, num ille idoneus ad condendum Teftamentum sit, aut secus; (vid. §. 510. n. 1.) vel Recipi- entem , Haeredem , Legatarium , an illi res sibi relictas acceptare , possidereque non vetentur. e. g. Ignobilis, vel Manus mortuae bona nobi- litaria , ille ob incapacitatem; hae propter Legem Amortisationis. 3-0 Reális itidem, seu disponendi facultas, attenditur intuitu Fisci, aut Privatorum, cumprimis Familiae hominum ; namque : a ) Comparate ad Fiscum, de bonis dona- tionalibus, ultimus deficiens, solum quoad in- veftitiones et meliorationes ; non item quoad subftantiam, libere disponit. (§. 420. n. 3.) /3.) Ratione autem Familiae: filiorum, fratrum , etc. aquisita vera (§. 349. sub *) ab o- mnimoda aquisitoris libertate dependent; b) avitica non item, c) y.) Quid in Coaquisitionibus conjugalibus obtineat, docuimus (§. 466. seq.) de Coaquisitionibus fraternis, infra (§. 338*) videbimus. ** — 83* — a) 1713: 27. §. 1. b) l-ae: ,5.57. 1723:49* c) l-ae; 38. 39. ete.