Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
* Cum Jus Romanum et Canonicum haeredis institutionem, tanquam essentialem internam solennitatem requirant, Teftamenta autem Hungarica ante a*nnum 1713-um juxta eadem jura ordinata, et judicata fuerint, ($. 509.) in iis quoque haeredis disertam denominationem neceiTariam fuifle, extra dubitationem eft; at dicti anni 171,5. art. 27. §. 4. pro futuris casibus sanxit: Neque praeterea Haeredis institutio , de substantia a modo etiam imposterum requiratur : Verum Testatori liberum esto, institutionem haeredis in Testamentum inserere, vel omittere-, cujus tamen insertio, vel omissio, Testamentum non vitiabit. Hodie itaque totum patrimonium meris Legatis exhauriri potest. Memini propterea a Civilista quodam objectum mihi fuiiTe : vos Hungari itaque Teftamentum non habetis. Reposui, quid mirum I si et vobis vester Libripens, et Anteftatus, cum libra, ac aere periit, ut jam nihil appendatis? •* Ex diversa hac bonorum indole patet, principium illud Juris Romani: Nemo pro parte testatus, pro alia intestatus decedere potest, apud nos non valere, de aquisitis enim testans, avita ab intestato legitimis haeredibus relinquere debet, si secus faciat, in> validato hac parte Testamento, tamen ad casum in- teilati res redit. §• 513* Externae. 1. Publicorum Testamentorum Nobilitarium, Teftamenta idmodi conduntur, ut alia authentica documenta fieri affolent: 1-0 Coram Locis, aut Personis publica fi- deidignitate praeditis: a.) Excelsa Cancellaria Hungarico-Aulica , aut ejus Exmiflb Referendario , qui suam dein relationem facit, a) — 853 — a) 1729 : 24. $. ult. et usus.