Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
situm, iisdem rite exercendum permitterent, a) Modi autem aquirendi, alii sunt: a.) Originarii, puta: Fundatio, vel Dota- tio Ecclesiae, b) Privilegium ac Concessio Regia , aut Pontificia , c) Legitima praescriptio, cumprimis immemorialis. d) /3.) Derivativi alii, veluti: Donatio , permutatio , venditio, successio sive ex teitamen- to, sive hb inteitato ; Intellige, dum praedium, seu fundus, cui Patronatus adhaeret, nunc dictis modi^ transfertur; Ipse Patronatus in se vendi etc. nequit» * Dno memorabilia exempla in hanc rem adduxiiTo suffecerit. Primum suppeditat Epifiola SS. et 00. regni sub Gubernatore Joanne Hunniádé in Conventione Generali Peitiensi 12-a Junii 1450. data, inter editas a Schwnndtner ^d-a. Occasionem ei praebuit Vacans Praepositura Dömösiensis, quam Gubernator contulit Magiftro Stephano, Canonico Strigoni- ensi, et Praeposito S. Thomae, nec non Proto-No- tario regni; Pontifex vero Nicolaus V. eam addixit P'ratri Valentino, Poenitentiario suo ex Ordine S. Pauli primi Eremitae, additis etiam Cénsqris in adversantes. Feriit hic Pontificis, et Fratris Valentini nisus animos tam Gubernatoris, quam Statuum; scripserunt initio utrique modefte, ac reverenter eidem Summo Sacrorum Antifiiti, sed, cum se nihil proficere viderent, acrioribus his verbis mentem suam SS. et 00. denuo declararunt: Enimvero casu , quo in re ipsa, et hac vice neglecti fuerimus, idem- que Frater Valentinus antedictus, processibus et Censuris inniti statuerit, aperta facie dicimus; prosequi quidem poterit , sed an assequi etiam , in dubio situm est; praesertim si, libertate laesat fu- * 11 a) Eod. ,55. g. b) Sensu l-ae-. 11. 1.733 s 55. Canones passim. Trid. Sess. 25. cap. 9. de Ref. c) citt. 11. .55. Wlad. D. 3. 67. 5. fin. Cap. 2. de Praeb. in 6. d) Trid. ibid. l-ae-. 78» 3.