Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
ri Patronatus quoque. Eegio vulnus adjiciet. Verum tamen hoc unum , salva apostvlica auctoritate et re- vereritia , sine dubio noverit, ita induxisse in ani- mum, ita denique omnium generalem voluntatem esse , ut in dicta Ecclesia hosti prius, quam tali hospiti , licebit portas patefacere ; quique libertati in regno ßnis, idem regno fiet. Proinde Beatitudo vestra , si, devotam sibi fide, et Officio , salvam cupit esse Hungáriám , patiatur et liberum fore , de cujus tuenda causa , jam forte latius prolocuti sumus, dum nos ejusce illatae turbationis piget, taedetque. Alterum exemplum, in simili controversia, circa collationem Ecclesiae Modrusiensis praebent litterae filii magni illius Hunniadis Regis nempe Mat- thiae Corvini, ad suum Romae negotiorum geftorem, exaratae, gravibus itidem hisce verbis: Et, ut aperte cognoscat, certo scire Pontifex debet, duplicatam illam Crucem, quae regni nostri est insigne, gentem Hungaram libentius triplicare, quam in id consentire , ut Beneficia, et Praelaturae, ad jus S. Coronae spectantes , apud Sedem Apostolicam conferantur. Ita in defensione Juris Patronatus , Rex secus Ecclesiae, ac Capitis ejus visibilis, observantissi- mus. §• 50 4. Continuatur. 2-0 Clericum, idoneum nominandi, vel praesentandi. Imprimis observandum, insigne inter Patronatum Apoitolici noitri Regis, et Privatorum, intercedere disdrimen: Ille enim nominat , seu personam ad Beneficium sua auctoritate vocat , ac in illius etiam poflessionem ,mittit, sola, ut mox (§*503.) dictum, confirmatione, quoad Miniiterium Sacrum, Pontifici relicta ; Isti jure duntaxat praesentandi gaudent, id est, proponendi ei, ad quem facultas instituendi, sive in Beneficium legitimo modo mittendi pertinet. Semper tamen