Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

ctae , pacifice a suis Dominis possidentur; aliae certis quaeftionibus, et controversiis obnoxiae sunt. De illis hic; de istis paulo inferius age­tur. I. In sylva sua nulli quaeftioni obnoxia, quilibet Dominus omnia jura Dominii (354.) libere exercet, in specie autem: l-o Pro suo praecise arbitrio (modo publi­cis ordinationibus de adcuratiore conservatione sylvarum editis ** non adversetur) ligna tam focalia, quam aedilia, ac fabrilia, quo etiam pertinent pro vasorum fundulis , coftulis, cir­culis etc. servientia, pro se, aut venalia, cae­dit. 2*0 Ubi ampliores caeduae sylvae sunt, nec secus lignorum usus fieri potest, officinas vitrarias, cinerum clavellatorum etc. inftituere. 3- 0 Tanto etiam liberior est Domino Sagi­na majalium, seu glandinatio , velut publicae rei nullatenus noxia, seu proprio usui reserva­ta, seu aliis in Locatum data, modo proprio­rum Colonorum juri praeemendi (§. 326. n. 6.) non derogetur. 4- 0 Nec spernenda utilitas provenit ex col­lectione Gallarum , Caftanearum , aliorumque fructuum sylveftrium ; excisione item Virgulto­rum, pro corbibus, scopis etc. Pascuis adhaec, alta cumprimis, et fervente aeftate, pecori ad­modum adcommodis, quae jura Dominus, vel itidem ipse exercere, vel erga mércédén^ pen­dendam aliis concedere potest. 5- 0 Si inter plures ejusdem sylvae Com- pofTessores adcurata proportio jam conftituta sit, mox expositis emolumentis singuli pro ra­ta sua portione gaudent. * Non omnia iura, quae circa sylvas versantur, pri­vatam Dominorum Terreftrium proprietatem, utili­— 547 —

Next

/
Thumbnails
Contents