Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

tatemque respiciunt, sed notabile etiam Conftitutio- num Politicarum objectum efficiunt, dum nempe de iis conservandis, optimaque ratione colendis agitur, ne, qui jam peue ubique, sed praecipue in frequen- tioribus Urbibus , admodum gravis evasit, lignorum defectus , et caritas , amplius adhuc augeatur. Uti- npm media aptissima eatenus, quo ocyus, adbibe­rentur! verum haec nos aliis relinquimus , quae pri­vati juris sunt, pro inftituto noftro solum executuri, eo tamen observato, quod privata commoda, rati­onibus boni publici semper subordinate esse opor­teat, ** Non satis aequos se praebere videntur Censores, qui parum fortasse providam Majorum nofirorum iri conservandis sylvis remissionem acrius perftringunfc, Quid enim mirum, si hac cura se solutos exiftima- bant eo tempore, quo, propter multiplicem bello­rum calamitatem , acceptas saepius funeftas clades : Tartaricam, Nicopolitanam , Varnensein , Mohácsi- ensem , etc. ac innumerabilis, multitudinis in barba­ram servitutem abductionem, regnum hoc pene in solitudinem redactum est, ut vastissimi terrarum tractus cultoribus deftituti sylvis horrerent, ac feris solum animantibus latibula praeberent, Credine tunc poterat aliquando futurum , ut sera posteritas lignorum , tam uecedariae ad usum humanum mate­riae , defectum persentiscat? At patrum, avorumque noftrorum memoria, quod redeuntibus pacatioribus temporibus, auctoque utcunque populi numero, syl- vae promiscue, nulloque ord-ne caederentur, qu;n praecipua industriae pars in faciendis ultra modum exstirpationibus colloearetur , neglectus iste quadam­tenus duntaxat excusari potest ; nullatenus vero no­strae hujus, aetatis , tristi sua experientia sat snper- qne edoctae , nihil esse* tam copiosum , atque mul­tiplex, quod non incuria pessumire , ac deficere queat, nisi de adcnratius colendis, conservandisqne sylvis, et de subilituendis etiam aliis fovendo igni servientibus materiis, utiLythantracibus, Turfa, etc. more aliarum Europaearum Nationum, etsi nonnihil sero, serio tamen tandem cogitaverit. Cujus rei non vanam spem facit, tam quorumdam sibi, suae- que pofteritati praeclare consulentium Uynastarum salutare exemplum, qpam SS„ et 00. regni in 1791:

Next

/
Thumbnails
Contents