Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

ßri recepit; alios leges patriae uberius declararunt, aliis denique peculiarem formam, et qualitates, ad­diderunt ; nihil ab instituti nostri ratione alienum facturi sumus, si eosdem paucis illustrandos suscipi­amus. ** TCti Romani bellicam quoque occupationem inter modos naturales originarios, numerant, quasi res hostis propterea , quod cum alia gente bellum gerat, effectae essent nullius ; at meliore principio nititur illorum Philosophia , qui hostiles personas ac res , occupari posse censent ex medii necessitate , nem­pe : si pro malis praeteritis satisfactio, praesentium depulsio , a futuris securitas, secus obtineri neque­at. Martini ibidem posit. 640. scqq. Verum haec in­dagare ad Jus privatum parum facit. MODI ORIGINARII SIMPLICITER TALES, SEU OCCUPATIONES. §• 36 2­Siluarum jura. 1. Nulli contentioni subjectarum. Venationi inter species occupationis pri­mum locum dedimus (§.361.) priusquam ta­men eam declaremus , de Sylvis , ubi illa po­tissimum exercetur, quae jus privatum concer­nunt, * paucis exponenda nobis videntur. Syl- vae autem nomine venit: Tractus terrae majo­ribus arboribus vestitus. Nec enim seu paucae arbores sylvam conftituunt, juxta vulgatum il­lud Hungaricum : egy-fa nem erdő, seu minu­ta arbufta etiam copiosa; horum quippe tractus Dumus, Dumetum, Virgetumque dicitur. Du­plex vero genus ipsarum quoque sylvarum di- ftingvendum est; aliae nulli contentioni subje-

Next

/
Thumbnails
Contents