Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

significat; i stud vero, itidem plurium in unum aliquod Cbrpus, quod tamen ita jam in suas partes, pro rata cujusque distributum est, ut singuli suas portiones privative , separatimque possideant. Hu­jusmodi Dominos leges nostrae Compossessores vo­cant; 1715: 69. $.3. etc, §• 357» ,3. Limitatum, vel Illimitatum. Interdum facultas Domini circa res suas disponendi reitricta est; a.) Lege, ut in A viticis citra gravem rati­onem non alienandis, a) Donationalibus abs­que Consensu Regio in extraneum a sangvine haud transferendis, b) /3.) Contractu mutuae Successionis, c) aut de Retrovendendo. etc. y.} Testamento, normaque Fideicommis­saria constituta, d) et tunc Dominium dicitur. Limitatum ; si vero poilessor in exercitio juri- um dominalium nullatenus circumscriptus sit, sed absoluta agendi , disponendique facultate gaudeat, prout quisque in suis aquisitis extra- donationalibus, e) Dominium Illimitatum com­pellatur. §• 358. 4. Plenum , aut minus-plenum. Cum proxime praecedente confundi nequa­quam debet illa divisio, qua Dominium abit in Plenum, et minus - plenum. Nam Plenum — 542 — a) l-ae: ,58. 59. 60. 64. etc. b) eod. 64. et 1715: 26. c) l-ae; 63. 66. d) 1715; 27. 1687: 9« 1723; <5°* <•} l-ae: ,5. ,57. 1723; 49.

Next

/
Thumbnails
Contents