Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
est, ubi partes Dominii: proprietas et ususfructus separata non sunt, verum penes eandem personam, seu physicam, seu moralem conjuncta persistunt; Minus-plenum autem, si partes eaedem inter diversas personas distributae sint. Hoc porro Directum, qua parte proprietas; Utile vero audit, qua ususfructus continetur. Utrumque illuftrat exemplum a pignore sumptum: Directum nempe Dominium manet penes impignorantem ; Utile penes pignoratarium. §• 3S95. Possessorium, Successorium. Neque illa consideratio penitus negligen- da , quae Dominium in Possessorium, seu reale, et Successorium , sive virtuale tribuit, a) Utrumque Werbőczii nostri verbis optime explicari existimo. Illud est : dum quis reale, pacficumque dominium, tam in fructibus percipiendis , quam etiam Servitiis per Colonos exhibendis, bonorum aliquorum aperte , ac de praesenti tenet ; Istud autem, quando devolu- tio aliquorum jurium possessionariorum ad ipsum man feste spectat ,* prout in - - Jr atrum Carnalium in propingva linea generationis in casum nempe defectus alterius, habetur. Prout ibidem manifesto exemplo sic declaratur : Verbi gratia : Licet frater carnalis altero fratre similiter carnali superstite, Dominium reale , ac possessorium, bonorum suorum , post factam cum eo divisionem > non habeat; Jus a) l-ae: 67. 1655: 56. $. 4.