Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

** Poíí'essio latius accepta, est: Detentio rei animo eam habendi. Quae Naturalis audit, si quis rem sub suis viribus physicis teneat, non tamen ut su­am. Civilis, si animo pro sua habere velit, licet alter physice teneat. XJtriusque exemplum supped - tat Contractus depositi, ubi Deponens civilen!; De­positarius naturalem poiressionem , rei ad cuftodiam datae habet. Mixta duin utraque concurrit, seu et corpore, et animo, rem aliquis pro sua detinet, quam superius possessionem strictiori sensu compel­lavimus. Poffessio adhaec bonae fidei , sincera illa pollessoris opinione nititur, quod res detenta revera ipsius sit; malae fidei, exadverso, cum conscientia rei alienae est conjuncta. §• 3J6. 2. — Solitarium, et Condominium. Ratione possidentium, si Dominium uni*- cae physicae personae competat, Solitarium; sin pluribus in eandem rem simul, Condomi­nium* est. Et Condominium rursus, dividu­um , aut individuum. Illud , si omnium Con- dominorum jus ita ad rem totam pertineat, ut singulorum ratae jam determinatae, et intelle­ctu saltem discretae, reipsa autem necdum se­paratae sint; exemplum esto in haereditate ex dodrante, triente, quadrante, delata, sed non­dum tributa. Istud, si jus singulorum Domi­norum ad totum objectum ita extendatur, ut illud nec in partes intellectuales actu divisum concipiatur, nec deinceps unquam inter Con- dominos dividendum sit; verum fructus et re­ditus ejus , vel inter Dominos jiiita proportio­ne diftribuantur, vel in communem omnium necessitatem^ et utilitatem convertantur. Ta­lia sunt bona Capitulorum, Monaiteriorum, Collegiorum etc* Neque haec Condominii di­— 540 —

Next

/
Thumbnails
Contents