Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

quae apud nos revocari solent; ideo, quae su­pra (§.352*) dicta sunt, huc cumprimis adpli- canda veniunt. 3- 0 De ipsius rei substantia disponendi. Seu a.) Cum omnium aliorum exclusione deti­nendi ; possidendi. /3.) In meliorem formam, vel diversam pla­ne speciem mutandi; meliorandi, specificandi. y.) In suam necessitatem, utilitatem, vel Commoditatem convertendi; utendi, fruendi. £.) Eandem, ne corrumpatur, aut eripiatur, etiam via facti tuendi; conservandi. g.) Amissam a quovis detentore, probato dominio, repetendi; vindicandi. £.) Dum tamen libuerit, in alium transfe­rendi ; alienandi, a) 4- 0 Et de consectariis disponendi sive cir­ca reditus, fructus , emolumenta rei suae , ea­dem plane jura, quae modo (n. 3.) exposui­mus exercendi, cui enim de subftantia ipsa quidlibet conftituere licet, tanto magis de ejus consectariis, ut adeo ad honeitam etiam, ac in Se licitam voluptatem adhibere queat. 3-0 Pro arbitrio suo, ** ut eatenus a nul­lius nutu pendeat, sed suas praecise rationes, animumque sequatur. * Dominium alio sensu significat Dynastiam integram, seu plurium oppidorum, poiTessionum, vicorum, ac praediorum ad idem Caput pertinentium colligatio­nem, quae acceptio frequens admodum in patria no- ftra est. — 537 ~ a) Idem ibid, posit. 432, seqq. et l-ae: 60. §* 6, Lib. II. Vol. i. 2

Next

/
Thumbnails
Contents